monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 21
Agebat autem rex ut simulata mansuetudine falleret amicos praefati Cantuariensis, ne per aliquem eorum expedirentur petitiones quas erat in alterius regis colloquio porrecturus, et ut impraemunitum Romanum pontificem accelerata legatione facilius circumveniret. Scripsit ergo dominus Cantuariensis episcopo Pictaviensi se ad Turonense concilium non venturum, increpans eum quod citra mandatum et conscientiam suam causam Ecclesiae contulerat in arbitrium hominis subvertere nitentis ecclesiasticam libertatem, et qui toties vana spe deceperat contrahentes.